Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 66 :: Latin Vulgate (VUL)

Psa 66:1[Vulgate 65:1] victori canticum psalmi iubilate Deo omnis terra
Psa 66:2[Vulgate 65:2] cantate gloriam nomini eius date gloriam laudi eius
Psa 66:3[Vulgate 65:3] dicite Deo quam terribile opus tuum in multitudine fortitudinis tuae mentientur tibi inimici tui
Psa 66:4[Vulgate 65:4] omnis terra adoret te et cantet tibi cantet nomini tuo semper
Psa 66:5[Vulgate 65:5] venite et videte opera Dei terribilia consilia super filiis hominum
Psa 66:6[Vulgate 65:6] convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in eo
Psa 66:7[Vulgate 65:7] qui dominatur in fortitudine sua saeculo oculi eius gentes aspiciunt qui increduli sunt non exaltentur in semet ipsis semper
Psa 66:8[Vulgate 65:8] benedicite populi Deo nostro et auditam facite vocem laudis eius
Psa 66:9[Vulgate 65:9] qui posuit animam nostram in vitam et non dedit in commotione pedes nostros
Psa 66:10[Vulgate 65:10] probasti enim nos Deus igne nos conflasti sicut conflatur argentum
Psa 66:11[Vulgate 65:11] introduxisti nos in obsidione posuisti stridorem in dorso nostro
Psa 66:12[Vulgate 65:12] inposuisti homines super caput nostrum transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium
Psa 66:13[Vulgate 65:13] ingrediar domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea
Psa 66:14[Vulgate 65:14] quae promiserunt tibi labia mea et locutum est os meum cum tribularer
Psa 66:15[Vulgate 65:15] holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum faciam boves cum hircis semper
Psa 66:16[Vulgate 65:16] venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecerit animae meae
Psa 66:17[Vulgate 65:17] ipsum ore meo invocavi et exaltavi in lingua mea
Psa 66:18[Vulgate 65:18] iniquitatem si vidi in corde meo non exaudiat Dominus
Psa 66:19[Vulgate 65:19] ideo exaudivit Deus et adtendit vocem deprecationis meae
Psa 66:20[Vulgate 65:20] benedictus Deus qui non abstulit orationem meam et misericordiam suam a me
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Psalm Chapter 66 — Additional Translations: