Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 65 :: Latin Vulgate (VUL)

ΒΆ
Psa 65:1[Vulgate 64:1] victori carmen David cantici [Vulgate 64:2] tibi silens laus Deus in Sion et tibi reddetur votum
Psa 65:2[Vulgate 64:3] exaudi orationem donec ad te omnis caro veniat
Psa 65:3[Vulgate 64:4] verba iniquitatum praevaluerunt adversum me sceleribus nostris tu propitiaberis
Psa 65:4[Vulgate 64:5] beatus quem elegeris et susceperis habitabit enim in atriis tuis replebimur bonis domus tuae sanctificatione templi tui
Psa 65:5[Vulgate 64:6] terribilis in iustitia exaudi nos Deus salvator noster confidentia omnium finium terrae et maris longinqui
Psa 65:6[Vulgate 64:7] praeparans montes in virtute tua accinctus fortitudine
Psa 65:7[Vulgate 64:8] conpescens sonitum maris fremitum fluctuum eius et multitudinem gentium
Psa 65:8[Vulgate 64:9] et timebunt qui habitant in extremis a signis tuis egressus matutinos et vespere laudantes facies
Psa 65:9[Vulgate 64:10] visita terram et inriga eam ubertate dita eam rivus Dei plenus aqua praeparabis frumentum eorum quia sic fundasti eam
Psa 65:10[Vulgate 64:11] sulcos eius inebria multiplica fruges eius pluviis inriga eam et germini eius benedic
Psa 65:11[Vulgate 64:12] volvetur annus in bonitate tua et vestigia tua rorabunt pinguidine
Psa 65:12[Vulgate 64:13] pinguescent pascua deserti et exultatione colles accingentur
Psa 65:13[Vulgate 64:14] vestientur agnis greges et valles plenae erunt frumento coaequabuntur et canent
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.