Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 63 :: Latin Vulgate (VUL)

ΒΆ
Psa 63:1[Vulgate 62:1] canticum David cum esset in deserto Iuda [Vulgate 62:2] Deus fortitudo mea tu es de luce consurgam ad te sitivit te anima mea desideravit te caro mea
Psa 63:2[Vulgate 62:3] in terra invia et conficiente ac sine aqua sic in sancto apparui tibi ut videam fortitudinem tuam et gloriam tuam
Psa 63:3[Vulgate 62:4] melior est enim misericordia tua quam vitae labia mea laudabunt te
Psa 63:4[Vulgate 62:5] sic benedicam tibi in vita mea in nomine tuo levabo manus meas
Psa 63:5[Vulgate 62:6] quasi adipe et pinguidine implebitur anima mea et labiis laudantibus canet os meum
Psa 63:6[Vulgate 62:7] recordans tui in cubili meo per singulas vigilias meditabor tibi
Psa 63:7[Vulgate 62:8] quia fuisti auxilium meum in umbra alarum tuarum laudabo
Psa 63:8[Vulgate 62:9] adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua
Psa 63:9[Vulgate 62:10] ipsi vero interficere quaerunt animam meam ingrediantur in extrema terrae
Psa 63:10[Vulgate 62:11] congregentur in manus gladii pars vulpium erunt
Psa 63:11[Vulgate 62:12] rex autem laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstruetur os loquentium mendacium
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.