Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 62 :: Latin Vulgate (VUL)

Psa 62:1[Vulgate 61:1] victori per Idithun canticum David [Vulgate 61:2] attamen apud Deum silebit anima mea ex eo salus mea
Psa 62:2[Vulgate 61:3] attamen ipse est scutum meum et salus mea fortitudo mea non commovebor amplius
Psa 62:3[Vulgate 61:4] usquequo insidiamini contra virum interficitis omnes quasi murus inclinus et maceria corruens
Psa 62:4[Vulgate 61:5] partem enim eius cogitaverunt expellere placuerunt sibi in mendacio ore suo singuli benedicunt et corde suo maledicunt semper
Psa 62:5[Vulgate 61:6] verumtamen Deo retice anima mea ab ipso enim praestolatio mea
Psa 62:6[Vulgate 61:7] ipse est fortitudo mea et salus mea susceptor meus non timebo
Psa 62:7[Vulgate 61:8] in Deo salutare meum et gloria mea robur fortitudinis meae salus mea in Deo
Psa 62:8[Vulgate 61:9] sperate in eo omni tempore populi effundite coram eo cor vestrum Deus spes nostra est semper
Psa 62:9[Vulgate 61:10] verumtamen vanitas filii Adam mendacium filii viri in stateris dolosis fraudulenter agunt simul
Psa 62:10[Vulgate 61:11] nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini divitiae si fluxerint ne adponatis cor
Psa 62:11[Vulgate 61:12] unum locutus est Deus duo haec audivi quia imperium Dei est
Psa 62:12[Vulgate 61:13] et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique secundum opus suum
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Psalm Chapter 62 — Additional Translations: