Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 59 :: Latin Vulgate (VUL)

Psa 59:1[Vulgate 58:1] victori ut non disperdas David humilem et simplicem quando misit Saul et custodierunt domum ut occiderent eum [Vulgate 58:2] erue me de inimicis meis Deus meus et a resistentibus mihi protege me
Psa 59:2[Vulgate 58:3] libera me ab operariis iniquitatis et a viris sanguinum salva me
Psa 59:3[Vulgate 58:4] quia ecce insidiati sunt animae meae congregantur adversum me fortissimi
Psa 59:4[Vulgate 58:5] absque iniquitate mea et absque peccato meo Domine non egi inique et illi currunt et praeparantur
Psa 59:5[Vulgate 58:6] surge ex adverso pro me et respice et tu Domine Deus exercituum Deus Israhel evigila ut visites omnes gentes non miserearis universis qui operantur iniquitatem semper
Psa 59:6[Vulgate 58:7] revertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem
Psa 59:7[Vulgate 58:8] ecce loquuntur in ore suo gladii in labiis eorum quasi nemo audiat
Psa 59:8[Vulgate 58:9] tu autem Domine deridebis eos subsannabis omnes gentes
Psa 59:9[Vulgate 58:10] fortitudinem meam ad te servabo quoniam tu Deus elevator meus
Psa 59:10[Vulgate 58:11] Dei mei misericordia praeveniet me
Psa 59:11[Vulgate 58:12] Deus ostendit mihi in insidiatoribus meis ne occidas eos ne forte obliviscantur populi mei disperge eos in fortitudine tua et destrue eos protector noster Domine
Psa 59:12[Vulgate 58:13] in peccato oris sui in sermone labiorum suorum et capiantur in superbia sua maledictionem et mendacium narrantes
Psa 59:13[Vulgate 58:14] consume in furore consume ut non subsistant et sciant quoniam Deus dominatur Iacob in finibus terrae semper
Psa 59:14[Vulgate 58:15] et convertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem
Psa 59:15[Vulgate 58:16] ipsi vagabuntur ut comedant et cum saturati non fuerint murmurabunt
Psa 59:16[Vulgate 58:17] ego autem cantabo imperium tuum et laudabo mane misericordiam tuam quoniam factus es fortitudo mea et refugium in die tribulationis meae
Psa 59:17[Vulgate 58:18] tibi cantabo quoniam Deus adiutor meus fortitudo mea Deus misericordia mea
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Psalm Chapter 59 — Additional Translations: