Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 58 :: Latin Vulgate (VUL)

ΒΆ
Psa 58:1[Vulgate 57:1] victori ut non disperdas David humilem et simplicem [Vulgate 57:2] si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum
Psa 58:2[Vulgate 57:3] etenim in corde iniquitates operamini in terra iniquitatis manus vestras adpendite
Psa 58:3[Vulgate 57:4] alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero loquentes mendacium
Psa 58:4[Vulgate 57:5] furor eorum sicut furor serpentis sicut reguli surdi obturantis aurem suam
Psa 58:5[Vulgate 57:6] ut non audiat vocem murmurantium nec incantatoris incantationes callidas
Psa 58:6[Vulgate 57:7] Deus excute dentes eorum ex ore eorum molares leonum confringe Domine
Psa 58:7[Vulgate 57:8] dissolvantur quasi aquae quae defluent intendet arcum suum donec conterantur
Psa 58:8[Vulgate 57:9] quasi vermis tabefactus pertranseant quasi abortivum mulieris quod non vidit solem
Psa 58:9[Vulgate 57:10] antequam crescant spinae vestrae in ramnum quasi viventes quasi in ira tempestas rapiet eas
Psa 58:10[Vulgate 57:11] laetabitur iustus cum viderit ultionem pedes suos lavabit in sanguinem impii
Psa 58:11[Vulgate 57:12] et dicet homo vere fructus est iusto vere est Deus iudicans in terra
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.