Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 56 :: Latin Vulgate (VUL)

ΒΆ
Psa 56:1[Vulgate 55:1] victori pro columba muta eo quod procul abierit David humilis et simplex quando tenuerunt eum Palestini in Geth [Vulgate 55:2] miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die pugnans tribulavit me
Psa 56:2[Vulgate 55:3] conculcaverunt me insidiatores mei tota die multi enim qui pugnant contra me Altissime
Psa 56:3[Vulgate 55:4] quacumque die territus fuero ego in te confidam
Psa 56:4[Vulgate 55:5] in Deo laudavi verbum in Deo speravi non timebo quid faciat caro mihi
Psa 56:5[Vulgate 55:6] tota die sermonibus me adfligebant contra me omnes cogitationes eorum in malum
Psa 56:6[Vulgate 55:7] congregabuntur abscondite plantas meas observabunt expectantes animam meam
Psa 56:7[Vulgate 55:8] quia nullus est salvus in eis in furore populos detrahet Deus
Psa 56:8[Vulgate 55:9] secretiora mea numerasti pone lacrimam meam in conspectu tuo sed non in narratione tua
Psa 56:9[Vulgate 55:10] tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero hoc scio quia Deus meus es
Psa 56:10[Vulgate 55:11a] in Deo laudabo verbum in Domino praedicabo sermonem
Psa 56:11[Vulgate 55:11b] in Deo speravi non timebo quid faciat homo mihi
Psa 56:12[Vulgate 55:12] in me sunt Deus vota tua reddam gratiarum actiones tibi
Psa 56:13[Vulgate 55:13] quia liberasti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut ambulem coram Deo in luce viventium
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.