Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 50 :: Latin Vulgate (VUL)

Psa 50:1[Vulgate 49:1] canticum Asaph fortis Deus Dominus locutus est et vocavit terram ab ortu solis usque ad occasum eius
Psa 50:2[Vulgate 49:2] de Sion perfecta decore Deus apparuit
Psa 50:3[Vulgate 49:3] veniet Deus noster et non tacebit ignis coram eo vorabit et in circuitu eius tempestas valida
Psa 50:4[Vulgate 49:4] vocabit caelum desursum et terram ut iudicet populum suum
Psa 50:5[Vulgate 49:5] congregate mihi sanctos meos qui feriunt pactum meum in sacrificio
Psa 50:6[Vulgate 49:6] et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quia Deus iudex est semper
Psa 50:7[Vulgate 49:7] audi popule meus et loquar Israhel et contestabor te Deus Deus tuus ego sum
Psa 50:8[Vulgate 49:8] non propter victimas tuas arguam te et holocaustomata tua coram me sunt semper
Psa 50:9[Vulgate 49:9] non accipiam de domo tua vitulum neque de gregibus tuis hircos
Psa 50:10[Vulgate 49:10] mea sunt enim omnia animalia silvarum pecudes in montibus milium
Psa 50:11[Vulgate 49:11] scio omnes aves montium et universitas agri mecum est
Psa 50:12[Vulgate 49:12] si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis et plenitudo eius
Psa 50:13[Vulgate 49:13] numquid comedam carnem taurorum aut sanguinem hircorum bibam
Psa 50:14[Vulgate 49:14] immola Deo laudem et redde Altissimo vota tua
Psa 50:15[Vulgate 49:15] et invoca me in die tribulationis liberabo te et glorificabis me
Psa 50:16[Vulgate 49:16] impio autem dixit Deus quid tibi est cum narratione praeceptorum meorum et ut adsumas pactum meum in ore tuo
Psa 50:17[Vulgate 49:17] qui odisti disciplinam et proiecisti verba mea post te
Psa 50:18[Vulgate 49:18] si videbas furem consentiebas ei et cum adulteris erat pars tua
Psa 50:19[Vulgate 49:19] os tuum dimisisti ad malitiam et lingua tua concinnavit dolum
Psa 50:20[Vulgate 49:20] sedens adversum fratrem tuum loquebaris et adversum filium matris tuae fabricabaris obprobrium
Psa 50:21[Vulgate 49:21] haec fecisti et tacui existimasti futurum me similem tui arguam te et proponam te ante oculos tuos
Psa 50:22[Vulgate 49:22] intellegite hoc qui obliviscimini Deum ne forte capiam et non sit qui liberet
Psa 50:23[Vulgate 49:23] qui immolat confessionem glorificat me et qui ordinate ambulat ostendam ei salutare Dei
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Psalm Chapter 50 — Additional Translations: