Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 5 :: Latin Vulgate (VUL)

Psa 5:1victori pro hereditatibus canticum David [Vulgate 5:2] verba mea audi Domine intellege murmur meum
Psa 5:2[Vulgate 5:3] rex meus et Deus meus
Psa 5:3[Vulgate 5:4] quia te deprecor Domine mane audies vocem meam
Psa 5:4[Vulgate 5:5] mane praeparabor ad te et contemplabor quoniam non es deus volens iniquitatem tu
Psa 5:5[Vulgate 5:6] nec habitabit iuxta te malignus non stabunt iniqui in conspectu oculorum tuorum
Psa 5:6[Vulgate 5:7] odisti omnes operantes iniquitatem perdes loquentes mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus
Psa 5:7[Vulgate 5:8] ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo in templo sancto tuo in timore tuo
Psa 5:8[Vulgate 5:9] Domine deduc me in iustitia tua propter insidiatores meos dirige ante faciem meam viam tuam
Psa 5:9[Vulgate 5:10] non est enim in ore eorum rectum interiora eorum insidiae
Psa 5:10[Vulgate 5:11] sepulchrum patens guttur eorum linguam suam levificant condemna eos Deus decidant a consiliis suis iuxta multitudinem scelerum eorum expelle eos quoniam provocaverunt te
Psa 5:11[Vulgate 5:12] et laetentur omnes qui sperant in te in perpetuum laudabunt et proteges eos et laetabuntur in te qui diligunt nomen tuum
Psa 5:12[Vulgate 5:13] quia tu benedices iusto Domine ut scuto placabilitatis coronabis eum
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Psalm Chapter 5 — Additional Translations: