Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 48 :: Latin Vulgate (VUL)

ΒΆ
Psa 48:1[Vulgate 47:1] canticum psalmi filiorum Core [Vulgate 47:2] magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto suo
Psa 48:2[Vulgate 47:3] specioso germini gaudio universae terrae monti Sion lateribus aquilonis civitatulae regis magni
Psa 48:3[Vulgate 47:4] Deus in domibus eius agnitus est in auxiliando
Psa 48:4[Vulgate 47:5] quia ecce reges congregati sunt venerunt simul
Psa 48:5[Vulgate 47:6] ipsi videntes sic obstipuerunt conturbati sunt admirati sunt
Psa 48:6[Vulgate 47:7] horror possedit eos ibi dolor quasi parturientis
Psa 48:7[Vulgate 47:8] in vento uredinis confringes naves maris
Psa 48:8[Vulgate 47:9] sicut audivimus ita vidimus in civitate Dei exercituum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam usque in aeternum semper
Psa 48:9[Vulgate 47:10] aestimavimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui
Psa 48:10[Vulgate 47:11] secundum nomen tuum Deus sic laus tua usque ad extremum terrae iustitia repleta est dextera tua
Psa 48:11[Vulgate 47:12] laetetur mons Sion exultent filiae Iudae propter iudicia tua
Psa 48:12[Vulgate 47:13] circumdate Sion et circumite eam numerate turres eius
Psa 48:13[Vulgate 47:14] ponite cor vestrum in moenibus separate palatia eius ut narretis in generatione novissima
Psa 48:14[Vulgate 47:15] quia ipse Deus Deus noster in saeculum et in perpetuum ipse erit dux noster in morte
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.