Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 44 :: Latin Vulgate (VUL)

Psa 44:1[Vulgate 43:1] pro victoria filiorum Core eruditionis
Psa 44:2[Vulgate 43:2] Deus auribus nostris audivimus patres nostri narraverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis
Psa 44:3[Vulgate 43:3] tu manu tua gentes delisti et plantasti eos adflixisti populos et emisisti eos
Psa 44:4[Vulgate 43:4] non enim in gladio suo possederunt terram neque brachium eorum salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et lux vultus tui quia conplacuisti tibi
Psa 44:5[Vulgate 43:5] tu es rex meus Deus praecipe pro salutibus Iacob
Psa 44:6[Vulgate 43:6] in te hostes nostros ventilabimus in nomine tuo conculcabimus adversarios nostros
Psa 44:7[Vulgate 43:7] non enim in arcu meo confidam neque gladius meus salvabit me
Psa 44:8[Vulgate 43:8] quia salvasti nos de hostibus nostris et eos qui oderant nos confudisti
Psa 44:9[Vulgate 43:9] in Domino gaudebimus tota die et in nomine tuo in aeternum confitebimur semper
Psa 44:10[Vulgate 43:10] verum tu proiecisti et confudisti nos et non egredieris in exercitibus nostris
Psa 44:11[Vulgate 43:11] vertisti terga nostra hosti et qui oderant nos diripuerunt nos
Psa 44:12[Vulgate 43:12] dedisti nos quasi gregem ad vorandum et in gentibus dispersisti nos
Psa 44:13[Vulgate 43:13] vendidisti populum tuum sine pretio nec grandis fuit commutatio eorum
Psa 44:14[Vulgate 43:14] posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et inrisum his qui erant in circuitu nostro
Psa 44:15[Vulgate 43:15] posuisti nos similitudinem in gentibus commotionem capitis in tribubus
Psa 44:16[Vulgate 43:16] tota die confusio mea contra me et ignominia faciei meae cooperuit me
Psa 44:17[Vulgate 43:17] a voce exprobrantis et blasphemantis a facie inimici et ultoris
Psa 44:18[Vulgate 43:18] omnia haec venerunt super nos et non sumus obliti tui nec mentiti fuimus in pacto tuo
Psa 44:19[Vulgate 43:19] non est conversum retro cor nostrum nec declinaverunt gressus nostri a semita tua
Psa 44:20[Vulgate 43:20] quoniam deiecisti nos in loco draconum et operuisti nos umbra mortis
Psa 44:21[Vulgate 43:21] si obliti sumus nominis Dei nostri et expandimus manus nostras ad deum alienum
Psa 44:22[Vulgate 43:22] numquid non Deus investigabit istud ipse enim novit cogitationes cordis quoniam propter te mortificati sumus tota die reputati sumus ut grex occisionis
Psa 44:23[Vulgate 43:23] consurge quare dormitas Domine evigila quare proicis nos in sempiternum
Psa 44:24[Vulgate 43:24] quare faciem tuam abscondis oblivisceris adflictiones et angustias nostras
Psa 44:25[Vulgate 43:25] quoniam incurvata est in pulvere anima nostra adhesit terrae venter noster
Psa 44:26[Vulgate 43:26] surge auxiliare nobis et redime nos propter misericordiam tuam
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Psalm Chapter 44 — Additional Translations: