Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 42 :: Latin Vulgate (VUL)

Psa 42:1[Vulgate 41:1] pro victoria doctissimi filiorum Core [Vulgate 41:2] sicut areola praeparata ad inrigationes aquarum sic anima mea praeparata est ad te Deus
Psa 42:2[Vulgate 41:3] sitivit anima mea Deum fortem viventem quando veniam et parebo ante faciem tuam
Psa 42:3[Vulgate 41:4] fuerunt mihi lacrimae meae panis per diem ac noctem cum diceretur mihi tota die ubi est Deus tuus
Psa 42:4[Vulgate 41:5] horum recordatus sum et effudi in me animam meam quia veniam ad umbraculum tacebo usque ad domum Dei in voce laudis et confessionis multitudinis festa celebrantis
Psa 42:5[Vulgate 41:6] quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quia adhuc confitebor ei salutaribus vultus eius
Psa 42:6[Vulgate 41:7] Deus meus in memet ipso anima mea incurvatur propterea recordabor tui de terra Iordanis et Hermoniim de monte minimo
Psa 42:7[Vulgate 41:8] abyssus abyssum vocat in voce cataractarum tuarum omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt
Psa 42:8[Vulgate 41:9] per diem mandavit Dominus misericordiam suam et in nocte canticum eius mecum oratio Deo vitae meae
Psa 42:9[Vulgate 41:10] dicam Deo petra mea quare oblitus es mei quare tristis incedo adfligente inimico
Psa 42:10[Vulgate 41:11] cum me interficerent in ossibus meis exprobraverunt mihi hostes mei dicentes tota die ubi est Deus tuus
Psa 42:11[Vulgate 41:12] quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quoniam adhuc confitebor ei salutibus vultus mei et Deo meo
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Psalm Chapter 42 — Additional Translations: