Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 39 :: Latin Vulgate (VUL)

Psa 39:1[Vulgate 38:1] pro victoria Idithun canticum David [Vulgate 38:2] dixi custodiam vias meas ne peccem in lingua mea custodiam os meum silentio donec est impius contra me
Psa 39:2[Vulgate 38:3] obmutui silentio tacui de bono et dolor meus conturbatus est
Psa 39:3[Vulgate 38:4] incaluit cor meum in medio mei in meditatione mea incensus sum igni
Psa 39:4[Vulgate 38:5] locutus sum lingua mea ostende mihi Domine finem meum et mensuram dierum meorum quae sit ut sciam quid mihi desit
Psa 39:5[Vulgate 38:6] ecce breves posuisti dies meos et vita mea quasi non sit in conspectu tuo omnia enim vanitas omnis homo stans semper
Psa 39:6[Vulgate 38:7] tantum in imagine ambulat homo tantum frustra turbatur congregat et ignorat cui dimittat ea
Psa 39:7[Vulgate 38:8] nunc ergo quid expecto Domine praestolatio mea tu es
Psa 39:8[Vulgate 38:9] ab omnibus iniquitatibus meis libera me obprobrium stulto ne ponas me
Psa 39:9[Vulgate 38:10] obmutui non aperiam os meum quia tu fecisti
Psa 39:10[Vulgate 38:11] tolle a me plagas tuas
Psa 39:11[Vulgate 38:12] a contentione manus tuae ego consumptus sum in increpationibus pro iniquitate corripuisti virum et posuisti quasi tineam desiderabilia eius verumtamen vanitas omnis homo semper
Psa 39:12[Vulgate 38:13] audi orationem meam Domine et clamorem meum exaudi ad lacrimam meam ne obsurdescas quia advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei
Psa 39:13[Vulgate 38:14] parce mihi ut rideam antequam vadam et non subsistam
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Psalm Chapter 39 — Additional Translations: