Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 37 :: Latin Vulgate (VUL)

Psa 37:1[Vulgate 36:1] David aleph noli contendere cum malignis neque aemuleris facientes iniquitatem
Psa 37:2[Vulgate 36:2] quoniam sicut herba velociter conterentur et sicut holus viride arescent
Psa 37:3[Vulgate 36:3] beth spera in Domino et fac bonum peregrinare in terra et pascere fide
Psa 37:4[Vulgate 36:4] et delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui
Psa 37:5[Vulgate 36:5] gimel volve super Dominum viam tuam et confide in eo et ipse faciet
Psa 37:6[Vulgate 36:6] et educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem
Psa 37:7[Vulgate 36:7] deleth tace Domino et expecta eum noli contendere adversum eum qui proficit in via sua adversum virum qui facit quae cogitat
Psa 37:8[Vulgate 36:8] he dimitte iram et relinque furorem noli contendere ut malefacias
Psa 37:9[Vulgate 36:9] quoniam qui malefaciunt interibunt expectantes autem Dominum ipsi hereditabunt terram
Psa 37:10[Vulgate 36:10] vav adhuc enim modicum et non erit impius et cogitabis de loco eius et non subsistet
Psa 37:11[Vulgate 36:11] mites autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis
Psa 37:12[Vulgate 36:12] zai cogitat impius de iusto et frendet adversum eum dentibus suis
Psa 37:13[Vulgate 36:13] Dominus deridebit eum videns quod venit dies eius
Psa 37:14[Vulgate 36:14] heth gladium evaginaverunt impii tetenderunt arcum suum ut percutiant egenum et pauperem et interficiant rectos in via
Psa 37:15[Vulgate 36:15] gladius eorum ingrediatur in cor eorum et arcus eorum confringantur
Psa 37:16[Vulgate 36:16] teth melius est parum iusto quam divitiae impiorum multae
Psa 37:17[Vulgate 36:17] quia brachia impiorum confringentur sublevat autem iustos Dominus
Psa 37:18[Vulgate 36:18] ioth novit Dominus diem inmaculatorum et hereditas eorum aeterna erit
Psa 37:19[Vulgate 36:19] non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur
Psa 37:20[Vulgate 36:20] caph quia impii peribunt et inimici Domini gloriantes ut monocerotes consumentur sicut fumus consumitur
Psa 37:21[Vulgate 36:21] lameth fenus accipit impius et non reddit iustus autem donat et tribuit
Psa 37:22[Vulgate 36:22] quia qui benedicti fuerint ab eo hereditabunt terram et qui maledicti interibunt
Psa 37:23[Vulgate 36:23] mem a Domino gressus viri firmantur et viam eius volet
Psa 37:24[Vulgate 36:24] cum ceciderit non adlidetur quia Dominus sustentat manum eius
Psa 37:25[Vulgate 36:25] nun puer fui siquidem senui et non vidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem
Psa 37:26[Vulgate 36:26] tota die donat et commodat et semen eius in benedictione
Psa 37:27[Vulgate 36:27] samech recede a malo et fac bonum et habita in sempiterno
Psa 37:28[Vulgate 36:28] quia Dominus diligit iudicium et non derelinquet sanctos suos ain in aeternum custoditi sunt et semen impiorum periit
Psa 37:29[Vulgate 36:29] iusti hereditabunt terram et habitabunt in saeculum super eam
Psa 37:30[Vulgate 36:30] fe os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium
Psa 37:31[Vulgate 36:31] lex Dei eius in corde eius non deficient gressus eius
Psa 37:32[Vulgate 36:32] sade considerat impius iustum et quaerit ut occidat eum
Psa 37:33[Vulgate 36:33] Dominus non derelinquet eum in manu eius et non condemnabit eum cum iudicatur
Psa 37:34[Vulgate 36:34] coph expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut possideas terram cum interibunt impii videbis
Psa 37:35[Vulgate 36:35] res vidi impium robustum et fortissimum sicut indigenam virentem
Psa 37:36[Vulgate 36:36] et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus
Psa 37:37[Vulgate 36:37] sen custodi simplicitatem et vide rectum quia erit ad extremum viro pax
Psa 37:38[Vulgate 36:38] iniqui autem delebuntur pariter et novissimum impiorum peribit
Psa 37:39[Vulgate 36:39] thau salus iustorum a Domino fortitudo eorum in tempore tribulationis
Psa 37:40[Vulgate 36:40] et auxiliabitur eis Dominus et salvabit eos ab impiis quia speraverunt in eo
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Psalm Chapter 37 — Additional Translations: