Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 36 :: Latin Vulgate (VUL)

Psa 36:1[Vulgate 35:1] pro victoria servi Domini David [Vulgate 35:2] dixit scelus impii in medio cordis eius non esse timorem Dei ante oculos eius
Psa 36:2[Vulgate 35:3] quia dolose egit adversum eum in oculis suis ut inveniret iniquitatem eius ad odiendum
Psa 36:3[Vulgate 35:4] verba oris eius iniquitas et dolus cessavit cogitare benefacere
Psa 36:4[Vulgate 35:5] iniquitatem cogitat in cubili suo stabit in via non bona malum non abiciet
Psa 36:5[Vulgate 35:6] Domine in caelo misericordia tua fides tua usque ad nubes
Psa 36:6[Vulgate 35:7] iustitia tua quasi montes Domine iudicium tuum abyssus multa homines et iumenta salvos facies Domine
Psa 36:7[Vulgate 35:8] quam pretiosa est misericordia tua Domine et filii Adam in umbra alarum tuarum sperabunt
Psa 36:8[Vulgate 35:9] inebriabuntur de pinguidine domus tuae et torrente deliciarum tuarum potabis eos
Psa 36:9[Vulgate 35:10] quoniam tecum est fons vitae in lumine tuo videbimus lumen
Psa 36:10[Vulgate 35:11] adtrahe misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam rectis corde
Psa 36:11[Vulgate 35:12] ne veniat mihi pes superbiae et manus impiorum non me commoveat
Psa 36:12[Vulgate 35:13] ibi ceciderunt operantes iniquitatem expulsi sunt et non potuerunt surgere
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Psalm Chapter 36 — Additional Translations: