Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 35 :: Latin Vulgate (VUL)

Psa 35:1[Vulgate 34:1] David iudica Domine adversarios meos pugna contra pugnantes me
Psa 35:2[Vulgate 34:2] adprehende scutum et hastam et consurge in auxilium meum
Psa 35:3[Vulgate 34:3] evagina gladium et praeoccupa ex adverso persequentem me dic animae meae salus tua ego sum
Psa 35:4[Vulgate 34:4] confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam convertantur retrorsum et confundantur qui cogitant malum mihi
Psa 35:5[Vulgate 34:5] fiant sicut pulvis ante faciem venti et angelus Domini inpellat
Psa 35:6[Vulgate 34:6] sit via eorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequatur eos
Psa 35:7[Vulgate 34:7] quia frustra absconderunt mihi insidias retis sui sine causa foderunt animae meae
Psa 35:8[Vulgate 34:8] veniat ei calamitas quam ignorat et rete suum quod abscondit conprehendat eum et cadat in laqueum
Psa 35:9[Vulgate 34:9] anima autem mea exultabit in Domino et laetabitur in salute sua
Psa 35:10[Vulgate 34:10] omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eruens inopem a validiore et pauperem et mendicum a violento
Psa 35:11[Vulgate 34:11] surgentes testes iniqui quae nesciebam interrogabant me
Psa 35:12[Vulgate 34:12] reddebant mihi mala pro bono sterilitatem animae meae
Psa 35:13[Vulgate 34:13] ego autem cum infirmarer ab eis induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea ad sinum meum revertetur
Psa 35:14[Vulgate 34:14] quasi ad amicum quasi ad fratrem meum sic ambulabam quasi lugens mater tristis incurvabar
Psa 35:15[Vulgate 34:15] et in infirmitate mea laetabantur et congregabantur collecti sunt adversum me percutientes et nesciebam
Psa 35:16[Vulgate 34:16] scindentes et non tacentes in simulatione verborum fictorum frendebant contra me dentibus suis
Psa 35:17[Vulgate 34:17] Domine quanta aspicies converte animam meam a calamitatibus suis a leonibus solitariam meam
Psa 35:18[Vulgate 34:18] confitebor tibi in ecclesia grandi in populo forti laudabo te
Psa 35:19[Vulgate 34:19] non laetentur super me inimici mei mendaces odientes me frustra coniventes oculo
Psa 35:20[Vulgate 34:20] non enim pacem loquuntur sed in rapina terrae verba fraudulenta concinnant
Psa 35:21[Vulgate 34:21] et dilataverunt super me os suum dixerunt va va vidit oculus noster
Psa 35:22[Vulgate 34:22] vidisti Domine ne taceas Domine ne elongeris a me
Psa 35:23[Vulgate 34:23] consurge et evigila in iudicium meum Deus meus et Domine in causam meam
Psa 35:24[Vulgate 34:24] iudica me secundum iustitiam meam Domine Deus meus et ne insultent mihi
Psa 35:25[Vulgate 34:25] ne dicant in corde suo va va va animae nostrae ne dicant absorbuimus eum
Psa 35:26[Vulgate 34:26] confundantur et revereantur pariter qui laetantur in adflictione mea induantur confusione et verecundia qui magnificantur super me
Psa 35:27[Vulgate 34:27] laudent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui vult pacem servi sui
Psa 35:28[Vulgate 34:28] et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Psalm Chapter 35 — Additional Translations: