Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 33 :: Latin Vulgate (VUL)

ΒΆ
Psa 33:1[Vulgate 32:1] laudate iusti Dominum rectos decet laudatio
Psa 33:2[Vulgate 32:2] confitemini Domino in cithara in psalterio decacordo cantate ei
Psa 33:3[Vulgate 32:3] cantate ei canticum novum diligenter psallite in iubilo
Psa 33:4[Vulgate 32:4] quia rectum est verbum Domini et omne opus eius in fide
Psa 33:5[Vulgate 32:5] diligit iustitiam et iudicium misericordia Domini plena est terra
Psa 33:6[Vulgate 32:6] verbo Domini caeli facti sunt et spiritu oris eius omnis ornatus eorum
Psa 33:7[Vulgate 32:7] congregans quasi in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos
Psa 33:8[Vulgate 32:8] timeat Dominum omnis terra ipsum formident universi habitatores orbis
Psa 33:9[Vulgate 32:9] quia ipse mandavit et factus est ipso praecipiente stetit
Psa 33:10[Vulgate 32:10] Dominus dissolvit consilium gentium irritas fecit cogitationes populorum
Psa 33:11[Vulgate 32:11] consilium Domini in aeternum stabit cogitationes cordis eius in generatione et generatione
Psa 33:12[Vulgate 32:12] beata gens cuius Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi
Psa 33:13[Vulgate 32:13] de caelo respexit Dominus vidit omnes filios Adam
Psa 33:14[Vulgate 32:14] de firmissimo solio suo prospexit ad universos habitatores terrae
Psa 33:15[Vulgate 32:15] fingens pariter cor eorum intellegens omnia opera eorum
Psa 33:16[Vulgate 32:16] non salvatur rex in multitudine exercitus nec fortis liberabitur in multiplicatione virtutis
Psa 33:17[Vulgate 32:17] fallax equus ad salutem et in multitudine roboris sui non salvabit
Psa 33:18[Vulgate 32:18] ecce oculus Domini super timentes eum et expectantes misericordiam eius
Psa 33:19[Vulgate 32:19] ut eruat de morte animam eorum et vivificet eos in fame
Psa 33:20[Vulgate 32:20] anima nostra expectavit Dominum auxilium nostrum et clipeus noster est
Psa 33:21[Vulgate 32:21] in ipso enim laetabitur cor nostrum quia in nomine sancto eius speravimus
Psa 33:22[Vulgate 32:22] sit misericordia tua Domine super nos sicut expectavimus te
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.