Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 32 :: Latin Vulgate (VUL)

Psa 32:1[Vulgate 31:1] David eruditi beatus cui dimissa est iniquitas et absconditum est peccatum
Psa 32:2[Vulgate 31:2] beatus homo cui non inputabit Dominus iniquitatem nec est in spiritu eius dolus
Psa 32:3[Vulgate 31:3] quia tacui adtrita sunt ossa mea in rugitu meo tota die
Psa 32:4[Vulgate 31:4] die enim et nocte gravatur super me manus tua versatus sum in miseria mea cum exardesceret messis iugiter
Psa 32:5[Vulgate 31:5] peccatum meum notum facio tibi et iniquitatem meam non abscondo dixi confitebor scelus meum Domino et tu dimisisti iniquitatem peccati mei semper
Psa 32:6[Vulgate 31:6] pro hoc orat omnis sanctus ad te tempus inveniens ut cum inundaverint aquae multae ad illum non accedant
Psa 32:7[Vulgate 31:7] tu es protectio mea ab hoste custodies me laus mea salvans circumdabis me semper
Psa 32:8[Vulgate 31:8] doceam te et monstrabo tibi viam per quam ambules cogitabo de te oculo meo
Psa 32:9[Vulgate 31:9] nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellegentia in camo et freno maxillas eorum constringe qui non accedunt ad te
Psa 32:10[Vulgate 31:10] multi dolores impii confidentem autem in Domino misericordia circumdabit
Psa 32:11[Vulgate 31:11] laetamini in Domino et exultate iusti et laudate omnes recti corde
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Psalm Chapter 32 — Additional Translations: