Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 31 :: Latin Vulgate (VUL)

Psa 31:1[Vulgate 30:1] victori canticum David [Vulgate 30:2] in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua salva me
Psa 31:2[Vulgate 30:3] inclina ad me aurem tuam velociter libera me esto mihi in lapidem fortissimum et in domum munitam ut salves me
Psa 31:3[Vulgate 30:4] quia petra mea et munitio mea tu es et propter nomen tuum dux meus eris et enutries me
Psa 31:4[Vulgate 30:5] educes me de rete quod absconderunt mihi quia tu fortitudo mea es
Psa 31:5[Vulgate 30:6] in manu tua commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis
Psa 31:6[Vulgate 30:7] odisti custodientes vanitates frustra ego autem in Domino confisus sum
Psa 31:7[Vulgate 30:8] exultabo et laetabor in misericordia tua quia vidisti adflictionem meam cognovisti tribulationes animae meae
Psa 31:8[Vulgate 30:9] et non conclusisti me in manibus inimici posuisti in latitudine pedes meos
Psa 31:9[Vulgate 30:10] miserere mei Domine quoniam tribulor caligavit in furore oculus meus anima mea et venter meus
Psa 31:10[Vulgate 30:11] quia consumptae sunt in maerore vitae meae et anni mei in gemitu infirmata est in iniquitate fortitudo mea et ossa mea contabuerunt
Psa 31:11[Vulgate 30:12] apud omnes hostes meos factus sum obprobrium et vicinis meis nimis et timor notis meis qui videbant me in plateis fugiebant me
Psa 31:12[Vulgate 30:13] oblivioni traditus sum quasi mortuus a corde factus sum quasi vas perditum
Psa 31:13[Vulgate 30:14] audivi enim obprobrium multorum congregationem in circuitu cum inirent consilium adversum me et ut auferrent animam meam cogitarent
Psa 31:14[Vulgate 30:15] ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu
Psa 31:15[Vulgate 30:16] in manu tua tempora mea libera me de manu inimicorum meorum et persequentium me
Psa 31:16[Vulgate 30:17] ostende faciem tuam super servum tuum salva me in misericordia tua
Psa 31:17[Vulgate 30:18] Domine ne confundar quia invocavi te confundantur impii taceant in inferno
Psa 31:18[Vulgate 30:19] muta fiant labia mendacii quae loquuntur contra iustum vetera in superbia et despectione
Psa 31:19[Vulgate 30:20] quam multa est bonitas tua quam abscondisti timentibus te operatus es sperantibus in te in conspectu filiorum hominum
Psa 31:20[Vulgate 30:21] abscondes eos in protectione vultus tui a duritia viri abscondes eos in umbra a contradictione linguarum
Psa 31:21[Vulgate 30:22] benedictus Dominus qui mirabilem fecit misericordiam suam mihi in civitate munita
Psa 31:22[Vulgate 30:23] ego autem dixi in stupore meo proiectus sum de conspectu oculorum eius ergone audisti vocem deprecationis meae cum clamarem ad te
Psa 31:23[Vulgate 30:24] diligite Dominum omnes sancti eius fideles servat Dominus et retribuet his qui satis operantur superbiam
Psa 31:24[Vulgate 30:25] confortamini et roboretur cor vestrum omnes qui expectatis Dominum
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Psalm Chapter 31 — Additional Translations: