Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 30 :: Latin Vulgate (VUL)

ΒΆ
Psa 30:1[Vulgate 29:1] psalmus cantici pro dedicatione domus David [Vulgate 29:2] exaltabo te Domine quoniam salvasti me et non delectasti inimicos meos super me
Psa 30:2[Vulgate 29:3] Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me
Psa 30:3[Vulgate 29:4] Domine eduxisti de inferno animam meam vivificasti me ne descenderem in lacum
Psa 30:4[Vulgate 29:5] cantate Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius
Psa 30:5[Vulgate 29:6] quoniam ad momentum est ira eius et vita in repropitiatione eius ad vesperum commorabitur fletus et in matutino laus
Psa 30:6[Vulgate 29:7] ego autem dixi in abundantia mea non commovebor in sempiternum
Psa 30:7[Vulgate 29:8] Domine in voluntate tua posuisti monti meo fortitudinem abscondisti faciem tuam et factus sum conturbatus
Psa 30:8[Vulgate 29:9] ad Dominum clamabo et Dominum deprecabor
Psa 30:9[Vulgate 29:10] quae est utilitas in sanguine meo cum descendero in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam
Psa 30:10[Vulgate 29:11] audi Domine et miserere mei Domine esto adiutor
Psa 30:11[Vulgate 29:12] convertisti planctum meum in chorum mihi solvisti saccum meum et accinxisti me laetitia
Psa 30:12[Vulgate 29:13] ut laudet te gloria et non taceat Domine Deus meus in sempiternum confitebor tibi
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.