Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 3 :: Latin Vulgate (VUL)

ΒΆ
Psa 3:1canticum David cum fugeret a facie Abessalon filii sui [Vulgate 3:2] Domine quare multiplicati sunt hostes mei multi consurgunt adversus me
Psa 3:2[Vulgate 3:3] multi dicunt animae meae non est salus huic in Deo semper
Psa 3:3[Vulgate 3:4] tu autem Domine clipeus circa me gloria mea et exaltans caput meum
Psa 3:4[Vulgate 3:5] voce mea ad Dominum clamabo et exaudiet me de monte sancto suo semper
Psa 3:5[Vulgate 3:6] ego dormivi et soporatus sum evigilavi quia Dominus sustentavit me
Psa 3:6[Vulgate 3:7] non timebo milia populi quae circumdederunt me surge Domine salvum me fac Deus meus
Psa 3:7[Vulgate 3:8] quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam dentes impiorum confregisti
Psa 3:8[Vulgate 3:9] Domini est salus super populum tuum benedictio tua semper
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.