Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 27 :: Latin Vulgate (VUL)

ΒΆ
Psa 27:1[Vulgate 26:1] David Dominus lux mea et salutare meum quem timebo Dominus fortitudo vitae meae quem formidabo
Psa 27:2[Vulgate 26:2] cum adpropinquarent mihi maligni ut comederent carnem meam hostes mei et inimici mei ipsi inpigerunt et ceciderunt
Psa 27:3[Vulgate 26:3] si steterint adversus me castra non timebit cor meum si surrexerit contra me bellum in hoc ego confidam
Psa 27:4[Vulgate 26:4] unum petivi a Domino hoc requiram ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae ut videam pulchritudinem Domini et adtendam templum eius
Psa 27:5[Vulgate 26:5] abscondet enim me in umbra sua in die pessima abscondet me in secreto tabernaculi sui
Psa 27:6[Vulgate 26:6] in petra exaltabit me nunc quoque exaltabit caput meum super inimicos meos qui sunt in circuitu meo et immolabo in tabernaculo eius hostias iubili cantabo et psallam Domino
Psa 27:7[Vulgate 26:7] audi Domine vocem meam invocantis miserere mei et exaudi me
Psa 27:8[Vulgate 26:8] tibi dixit cor meum quaesivit vultus meus faciem tuam Domine et requiram
Psa 27:9[Vulgate 26:9] ne abscondas faciem tuam a me ne declines in furore tuo a servo tuo auxilium meum fuisti ne derelinquas me et ne dimittas me Deus salvator meus
Psa 27:10[Vulgate 26:10] pater enim meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem collegit me
Psa 27:11[Vulgate 26:11] ostende mihi Domine viam tuam et deduc me in semita recta propter insidiatores meos
Psa 27:12[Vulgate 26:12] ne tradas me Domine animae tribulantium me quoniam surrexerunt contra me testes falsi et apertum mendacium
Psa 27:13[Vulgate 26:13] ego autem credo quod videam bona Domini in terra viventium
Psa 27:14[Vulgate 26:14] expecta Dominum confortare et roboretur cor tuum et sustine Dominum
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.