Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 26 :: Latin Vulgate (VUL)

Psa 26:1[Vulgate 25:1] David iudica me Deus quoniam ego in simplicitate mea ambulavi et in Domino confidens non deficiam
Psa 26:2[Vulgate 25:2] proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum
Psa 26:3[Vulgate 25:3] quia misericordia tua in conspectu oculorum meorum est et ambulabo in veritate tua
Psa 26:4[Vulgate 25:4] non sedi cum viris vanitatis et cum superbis non ingrediar
Psa 26:5[Vulgate 25:5] odivi ecclesiam pessimorum et cum iniquis non sedebo
Psa 26:6[Vulgate 25:6] lavabo in innocentia manus meas et circuibo altare tuum Domine
Psa 26:7[Vulgate 25:7] ut clara voce praedicem laudem et narrem omnia mirabilia tua
Psa 26:8[Vulgate 25:8] Domine dilexi habitaculum domus tuae et locum tabernaculi gloriae tuae
Psa 26:9[Vulgate 25:9] ne auferas cum peccatoribus animam meam cum viris sanguinum vitam meam
Psa 26:10[Vulgate 25:10] in quorum manibus scelus est et dextera eorum repleta est muneribus
Psa 26:11[Vulgate 25:11] ego autem in simplicitate mea gradiar redime me et miserere mei
Psa 26:12[Vulgate 25:12] pes meus stetit in recto in ecclesiis benedicam Domino
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Psalm Chapter 26 — Additional Translations: