Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 25 :: Latin Vulgate (VUL)

ΒΆ
Psa 25:1[Vulgate 24:1] David ad te Domine animam meam levabo
Psa 25:2[Vulgate 24:2] Deus meus in te confisus sum ne confundar
Psa 25:3[Vulgate 24:3] ne laetentur inimici mei sed et universi qui sperant in te non confundantur
Psa 25:4[Vulgate 24:4] confundantur qui iniqua gerunt frustra vias tuas Domine ostende mihi semitas tuas doce me
Psa 25:5[Vulgate 24:5] deduc me in veritate tua et doce me quia tu Deus salvator meus te expectavi tota die
Psa 25:6[Vulgate 24:6] recordare miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia ex sempiterno sunt
Psa 25:7[Vulgate 24:7] peccatorum adulescentiae meae et scelerum meorum ne memineris secundum misericordiam tuam recordare mei propter bonitatem tuam Domine
Psa 25:8[Vulgate 24:8] bonus et rectus Dominus propterea docebit peccatores in via
Psa 25:9[Vulgate 24:9] deducet mansuetos in iudicio et docebit modestos viam suam
Psa 25:10[Vulgate 24:10] omnes semitae Domini misericordia et veritas his qui custodiunt pactum eius et testificationem eius
Psa 25:11[Vulgate 24:11] propter nomen tuum propitiare iniquitati meae quoniam grandis est
Psa 25:12[Vulgate 24:12] quis est iste vir timens Dominum quem docebit in via quam elegerit
Psa 25:13[Vulgate 24:13] anima eius in bono commorabitur et semen eius hereditabit terram
Psa 25:14[Vulgate 24:14] secretum Domini timentibus eum et pactum suum ostendet eis
Psa 25:15[Vulgate 24:15] oculi mei semper ad Dominum quia ipse educet de rete pedes meos
Psa 25:16[Vulgate 24:16] respice in me et miserere mei quoniam solus et pauper sum ego
Psa 25:17[Vulgate 24:17] tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de angustiis meis educ me
Psa 25:18[Vulgate 24:18] vide adflictionem meam et laborem meum et porta omnia peccata mea
Psa 25:19[Vulgate 24:19] vide inimicos meos quia multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me
Psa 25:20[Vulgate 24:20] custodi animam meam et libera me non confundar quia speravi in te
Psa 25:21[Vulgate 24:21] simplicitas et aequitas servabunt me quia expectavi te
Psa 25:22[Vulgate 24:22] redime Deus Israhelem ex omnibus angustiis suis
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.