Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 21 :: Latin Vulgate (VUL)

ΒΆ
Psa 21:1[Vulgate 20:1] victori canticum David [Vulgate 20:2] Domine in fortitudine tua laetabitur rex et in salutari tuo exultabit vehementer
Psa 21:2[Vulgate 20:3] desiderium cordis eius dedisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum semper
Psa 21:3[Vulgate 20:4] quoniam praevenies eum benedictionibus bonitatis pones in capite eius coronam de lapide pretioso
Psa 21:4[Vulgate 20:5] vitam petivit te et dedisti ei longitudinem dierum in saeculum et in aeternum
Psa 21:5[Vulgate 20:6] magna gloria eius in salutari tuo gloriam et decorem pones super eum
Psa 21:6[Vulgate 20:7] pones enim eum benedictionem sempiternam et hilarabis eum laetitia apud vultum tuum
Psa 21:7[Vulgate 20:8] quia rex confidet in Domino et in misericordia Excelsi non decipietur
Psa 21:8[Vulgate 20:9] inveniet manus tua omnes inimicos tuos dextera tua inveniet odientes te
Psa 21:9[Vulgate 20:10] pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in furore suo praecipitabit eos et devorabit eos ignis
Psa 21:10[Vulgate 20:11] fructum eorum de terra perdes et semen eorum de filiis hominum
Psa 21:11[Vulgate 20:12] quoniam inclinaverunt super te malum cogitaverunt scelus quod non potuerunt
Psa 21:12[Vulgate 20:13] quia pones eos umerum funes tuos firmabis contra facies eorum
Psa 21:13[Vulgate 20:14] exaltare Domine in fortitudine tua cantabimus et psallemus fortitudines tuas
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.