Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 2 :: Latin Vulgate (VUL)

Psa 2:1quare turbabuntur gentes et tribus meditabuntur inania
Psa 2:2consurgent reges terrae et principes tractabunt pariter adversum Dominum et adversum christum eius
Psa 2:3disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis laqueos eorum
Psa 2:4habitator caeli ridebit Dominus subsannabit eos
Psa 2:5tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos
Psa 2:6ego autem orditus sum regem meum super Sion montem sanctum suum adnuntiabo Dei praeceptum
Psa 2:7Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te
Psa 2:8postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae
Psa 2:9pasces eos in virga ferrea ut vas figuli conteres eos
Psa 2:10nunc ergo reges intellegite erudimini iudices terrae
Psa 2:11servite Domino in timore et exultate in tremore
Psa 2:12adorate pure ne forte irascatur et pereatis de via [Vulgate 2:13] cum exarserit post paululum furor eius beati omnes qui sperant in eum
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.