Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 19 :: Latin Vulgate (VUL)

ΒΆ
Psa 19:1[Vulgate 18:1] victori canticum David [Vulgate 18:2] caeli enarrant gloriam Dei et opus manus eius adnuntiat firmamentum
Psa 19:2[Vulgate 18:3] dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam
Psa 19:3[Vulgate 18:4] non est sermo et non sunt verba quibus non audiatur vox eorum
Psa 19:4[Vulgate 18:5] in universam terram exivit sonus eorum et in finibus orbis verba eorum
Psa 19:5[Vulgate 18:6] soli posuit tabernaculum in eis et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut fortis ad currendam viam
Psa 19:6[Vulgate 18:7] a summitate caeli egressus eius et cursus eius usque ad summitatem illius nec est qui se abscondat a calore eius
Psa 19:7[Vulgate 18:8] lex Domini inmaculata convertens animam testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis
Psa 19:8[Vulgate 18:9] praecepta Domini recta laetificantia cor mandatum Domini lucidum inluminans oculos
Psa 19:9[Vulgate 18:10] timor Domini mundus perseverans in saecula iudicia Domini vera iustificata in semet ipsis
Psa 19:10[Vulgate 18:11] desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum redundantem
Psa 19:11[Vulgate 18:12] unde et servus tuus docebit ea in custodiendis eis fructus multus
Psa 19:12[Vulgate 18:13] errores quis intelleget ab occultis munda me
Psa 19:13[Vulgate 18:14] a superbis quoque libera servum tuum si non fuerint dominati mei tunc inmaculatus ero et mundabor a delicto maximo
Psa 19:14[Vulgate 18:15] sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.