Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 16 :: Latin Vulgate (VUL)

ΒΆ
Psa 16:1[Vulgate 15:1] humilis et simplicis David custodi me Deus quoniam speravi in te
Psa 16:2[Vulgate 15:2] dicens Deo Dominus meus es tu bene mihi non est sine te
Psa 16:3[Vulgate 15:3] sanctis qui in terra sunt et magnificis omnis voluntas mea in eis
Psa 16:4[Vulgate 15:4] multiplicabuntur idola eorum post tergum sequentium non litabo libamina eorum de sanguine neque adsumam nomina eorum in labiis meis
Psa 16:5[Vulgate 15:5] Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu possessor sortis meae
Psa 16:6[Vulgate 15:6] lineae ceciderunt mihi in pulcherrimis et hereditas speciosissima mea est
Psa 16:7[Vulgate 15:7] benedicam Domino qui dedit consilium mihi insuper et noctibus erudierunt me renes mei
Psa 16:8[Vulgate 15:8] proponebam in conspectu meo semper quia a dextris meis est ne commovear
Psa 16:9[Vulgate 15:9] propterea laetatum est cor meum et exultavit gloria mea et caro mea habitavit confidenter
Psa 16:10[Vulgate 15:10a] non enim derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem
Psa 16:11[Vulgate 15:10b] ostendes mihi semitam vitae plenitudinem laetitiarum ante vultum tuum decores in dextera tua aeternos
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.