Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 148 :: Latin Vulgate (VUL)

Psa 148:1alleluia laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis
Psa 148:2laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes exercitus eius
Psa 148:3laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae luminis
Psa 148:4laudate eum caeli caelorum et aquae quae super caelos sunt
Psa 148:5laudent nomen Domini quoniam ipse mandavit et creata sunt
Psa 148:6et statuit ea in saeculum et in saeculum praeceptum dedit et non praeteribit
Psa 148:7laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi
Psa 148:8ignis et grando nix et glacies ventus turbo quae facitis sermonem eius
Psa 148:9montes et omnes colles lignum fructiferum et universae cedri
Psa 148:10bestiae et omnia iumenta reptilia et aves volantes
Psa 148:11reges terrae et omnes populi principes et universi iudices terrae
Psa 148:12iuvenes et virgines senes cum pueris laudent nomen Domini
Psa 148:13quoniam sublime nomen eius solius
Psa 148:14gloria eius in caelo et in terra et exaltavit cornu populi sui laus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi alleluia
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Psalm Chapter 148 — Additional Translations: