Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 146 :: Latin Vulgate (VUL)

ΒΆ
Psa 146:1[Vulgate 145:1] alleluia [Vulgate 145:2a] lauda anima mea Dominum
Psa 146:2[Vulgate 145:2b] laudabo Dominum in vita mea cantabo Deo meo quamdiu sum
Psa 146:3[Vulgate 145:2c] nolite confidere in principibus [Vulgate 145:3] in filio hominis cui non est salus
Psa 146:4[Vulgate 145:4] egredietur spiritus eius et revertetur in humum suam in die illa peribunt cogitationes eius
Psa 146:5[Vulgate 145:5] beatus cuius Deus Iacob auxiliator eius spes eius in Domino Deo suo
Psa 146:6[Vulgate 145:6] qui fecit caelos et terram mare et omnia quae in eis sunt
Psa 146:7[Vulgate 145:7] et custodit veritatem in sempiternum qui facit iudicium calumniam sustinentibus et dat panem esurientibus Dominus solvit vinctos
Psa 146:8[Vulgate 145:8] Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos
Psa 146:9[Vulgate 145:9] Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam impiorum conteret
Psa 146:10[Vulgate 145:10] regnabit Dominus in aeternum Deus tuus Sion in generationem et generationem
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.