Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 142 :: Latin Vulgate (VUL)

Psa 142:1[Vulgate 141:1] eruditio David cum esset in spelunca oratio [Vulgate 141:2] voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum
Psa 142:2[Vulgate 141:3] effundam in conspectu eius eloquium meum tribulationem meam coram illo adnuntiabo
Psa 142:3[Vulgate 141:4] cum anxius in me fuerit spiritus meus tu enim nosti semitam meam in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi
Psa 142:4[Vulgate 141:5] respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me periit fuga a me non est qui quaerat animam meam
Psa 142:5[Vulgate 141:6] clamavi ad te Domine dixi tu spes mea pars mea in terra viventium
Psa 142:6[Vulgate 141:7] ausculta deprecationem meam quoniam infirmatus sum nimis libera me a persecutoribus quoniam confortati sunt super me
Psa 142:7[Vulgate 141:8] educ de carcere animam meam ut confiteatur nomini tuo me expectant iusti cum retribueris mihi
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Psalm Chapter 142 — Additional Translations: