Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 141 :: Latin Vulgate (VUL)

Psa 141:1[Vulgate 140:1] canticum David Domine clamavi ad te festina mihi exaudi vocem meam clamantis ad te
Psa 141:2[Vulgate 140:2] dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum
Psa 141:3[Vulgate 140:3] pone Domine custodem ori meo serva paupertatem labiorum meorum
Psa 141:4[Vulgate 140:4] ne declines cor meum in verbum malum volvere cogitationes impias cum viris operantibus iniquitatem neque comedere in deliciis eorum
Psa 141:5[Vulgate 140:5] corripiat me iustus in misericordia et arguat me oleum amaritudinis non inpinguet caput meum quia adhuc et oratio mea pro malitiis eorum
Psa 141:6[Vulgate 140:6] sublati sunt iuxta petram iudices eorum et audient verba mea quoniam decora sunt
Psa 141:7[Vulgate 140:7] sicut agricola cum scindit terram sic dissipata sunt ossa nostra in ore inferi
Psa 141:8[Vulgate 140:8] quia ad te Domine Deus oculi mei in te speravi ne evacues animam meam
Psa 141:9[Vulgate 140:9] custodi me de manibus laquei quod posuerunt mihi et de offendiculis operantium iniquitatem
Psa 141:10[Vulgate 140:10] incident in rete eius impii simul ego autem transibo
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Psalm Chapter 141 — Additional Translations: