Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 139 :: Latin Vulgate (VUL)

Psa 139:1[Vulgate 138:1] pro victoria David canticum Domine investigasti me et cognovisti
Psa 139:2[Vulgate 138:2] tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam
Psa 139:3[Vulgate 138:3] intellexisti malum meum de longe semitam meam et accubitionem meam eventilasti
Psa 139:4[Vulgate 138:4] et omnes vias meas intellexisti quia non est eloquium in lingua mea
Psa 139:5[Vulgate 138:5] ecce Domine nosti omnia retrorsum et ante formasti me et posuisti super me manum tuam
Psa 139:6[Vulgate 138:6] super me est scientia et excelsior est non potero ad eam
Psa 139:7[Vulgate 138:7] quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam
Psa 139:8[Vulgate 138:8] si ascendero in caelum ibi es tu si iacuero in inferno ades
Psa 139:9[Vulgate 138:9] si sumpsero pinnas diluculo habitavero in novissimo maris
Psa 139:10[Vulgate 138:10] etiam ibi manus tua deducet me et tenebit me dextera tua
Psa 139:11[Vulgate 138:11] si dixero forte tenebrae operient me nox quoque lux erit circa me
Psa 139:12[Vulgate 138:12] nec tenebrae habent tenebras apud te et nox quasi dies lucet similes sunt tenebrae et lux
Psa 139:13[Vulgate 138:13] quoniam tu possedisti renes meos orsusque es me in utero matris meae
Psa 139:14[Vulgate 138:14] confitebor tibi quoniam terribiliter magnificasti me mirabilia opera tua et anima mea novit nimis
Psa 139:15[Vulgate 138:15] non sunt operta ossa mea a te quibus factus sum in abscondito imaginatus sum in novissimis terrae
Psa 139:16[Vulgate 138:16] informem adhuc me viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur dies formatae sunt et non est una in eis
Psa 139:17[Vulgate 138:17] mihi autem quam honorabiles facti sunt amici tui Deus quam fortes pauperes eorum
Psa 139:18[Vulgate 138:18] dinumerabo eos et harena plures erunt evigilavi et adhuc sum tecum
Psa 139:19[Vulgate 138:19] si occideris Deus impium viri sanguinum declinate a me
Psa 139:20[Vulgate 138:20] qui contradicent tibi scelerate elati sunt frustra adversarii tui
Psa 139:21[Vulgate 138:21] nonne odientes te Domine odivi et contra adversarios tuos distabui
Psa 139:22[Vulgate 138:22] perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi
Psa 139:23[Vulgate 138:23] scrutare me Deus et cognosce cor meum proba me et scito cogitationes meas
Psa 139:24[Vulgate 138:24] et vide si via idoli in me est et deduc me in via aeterna
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Psalm Chapter 139 — Additional Translations: