Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 135 :: Latin Vulgate (VUL)

ΒΆ
Psa 135:1[Vulgate 134:1] alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum
Psa 135:2[Vulgate 134:2] qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri
Psa 135:3[Vulgate 134:3] laudate Dominum quoniam bonus Dominus cantate nomini eius quoniam decens
Psa 135:4[Vulgate 134:4] quia Iacob elegit sibi Dominus Israhel in peculium suum
Psa 135:5[Vulgate 134:5] quia ego scio quod magnus Dominus et Dominus noster prae omnibus diis
Psa 135:6[Vulgate 134:6] omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mari et in cunctis abyssis
Psa 135:7[Vulgate 134:7] levans nubes de summitatibus terrae fulgura in pluviam fecit educens ventos de thesauris suis
Psa 135:8[Vulgate 134:8] qui percussit primitiva Aegypti ab homine usque ad pecus
Psa 135:9[Vulgate 134:9] misit signa et portenta in medio tui Aegypte in Pharao et in cunctos servos eius
Psa 135:10[Vulgate 134:10] qui percussit gentes multas et occidit reges fortes
Psa 135:11[Vulgate 134:11] Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan
Psa 135:12[Vulgate 134:12] et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo
Psa 135:13[Vulgate 134:13] Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generatione et generatione
Psa 135:14[Vulgate 134:14] quia iudicabit Dominus populum suum et in servos suos erit placabilis
Psa 135:15[Vulgate 134:15] idola gentium argentum et aurum opera manuum hominum
Psa 135:16[Vulgate 134:16] os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
Psa 135:17[Vulgate 134:17] aures habent et non audient sed nec spiritus in ore eorum
Psa 135:18[Vulgate 134:18] similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis
Psa 135:19[Vulgate 134:19] domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino
Psa 135:20[Vulgate 134:20] domus Levi benedicite Domino timentes Dominum benedicite Domino
Psa 135:21[Vulgate 134:21] benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem alleluia
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.