Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 130 :: Latin Vulgate (VUL)

ΒΆ
Psa 130:1[Vulgate 129:1] canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine
Psa 130:2[Vulgate 129:2] Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes ad vocem deprecationis meae
Psa 130:3[Vulgate 129:3] si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit
Psa 130:4[Vulgate 129:4] quia tecum est propitiatio cum terribilis sis sustinui Dominum sustinuit anima mea et verbum eius expectavi
Psa 130:5[Vulgate 129:5] anima mea ad Dominum
Psa 130:6[Vulgate 129:6] a vigilia matutina usque ad vigiliam matutinam expectet Israhel Dominum
Psa 130:7[Vulgate 129:7] quia apud Dominum misericordia et multa apud eum redemptio
Psa 130:8[Vulgate 129:8] et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.