Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 122 :: Latin Vulgate (VUL)

ΒΆ
Psa 122:1[Vulgate 121:1] canticum graduum David laetatus sum eo quod dixerint mihi in domum Domini ibimus
Psa 122:2[Vulgate 121:2] stantes erant pedes nostri in portis tuis Hierusalem
Psa 122:3[Vulgate 121:3] Hierusalem quae aedificaris ut civitas cuius participatio eius simul
Psa 122:4[Vulgate 121:4] quia ibi ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini
Psa 122:5[Vulgate 121:5] quia ibi sederunt sedes in iudicio sedes domui David
Psa 122:6[Vulgate 121:6] rogate pacem Hierusalem sit bene his qui diligunt te
Psa 122:7[Vulgate 121:7] sit pax in muris tuis abundantia in domibus tuis
Psa 122:8[Vulgate 121:8] propter fratres meos et amicos meos loquar pacem tibi
Psa 122:9[Vulgate 121:9] propter domum Domini Dei nostri quaeram bona tibi
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.