Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 118 :: Latin Vulgate (VUL)

Psa 118:1[Vulgate 117:1] confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
Psa 118:2[Vulgate 117:2] dicat nunc Israhel quoniam in aeternum misericordia eius
Psa 118:3[Vulgate 117:3] dicat domus Aaron quoniam in aeternum misericordia eius
Psa 118:4[Vulgate 117:4] dicant qui timent Dominum quoniam in aeternum misericordia eius
Psa 118:5[Vulgate 117:5] cum tribularer invocavi Dominum et exaudivit me in latitudine Dominus
Psa 118:6[Vulgate 117:6] Dominus meus es non timebo quid faciat mihi homo
Psa 118:7[Vulgate 117:7] Dominus mihi auxiliator et ego despiciam odientes me
Psa 118:8[Vulgate 117:8] melius est sperare in Domino quam sperare in homine
Psa 118:9[Vulgate 117:9] melius est sperare in Domino quam sperare in principibus
Psa 118:10[Vulgate 117:10] omnes gentes circumdederunt me et in nomine Domini ultus sum eas
Psa 118:11[Vulgate 117:11] circumdederunt me et obsederunt me sed in nomine Domini ultus sum eas
Psa 118:12[Vulgate 117:12] circumdederunt me quasi apes extinctae sunt quasi ignis spinarum in nomine Domini quia ultus sum eas
Psa 118:13[Vulgate 117:13] inpulsus pellebar ut caderem et Dominus sustentavit me
Psa 118:14[Vulgate 117:14] fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem
Psa 118:15[Vulgate 117:15] vox laudis et salutis in tabernaculis iustorum
Psa 118:16[Vulgate 117:16] dextera Domini fecit fortitudinem dextera Domini excelsa dextera Domini fecit fortitudinem
Psa 118:17[Vulgate 117:17] non moriar sed vivam et narrabo opera Domini
Psa 118:18[Vulgate 117:18] corripiens arguit me Dominus et morti non tradidit me
Psa 118:19[Vulgate 117:19] aperite mihi portas iustitiae ingressus eas confitebor Domino
Psa 118:20[Vulgate 117:20] haec est porta Domini iusti intrabunt in eam
Psa 118:21[Vulgate 117:21] confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem
Psa 118:22[Vulgate 117:22] lapis quem reprobaverunt aedificantes factus est in caput anguli
Psa 118:23[Vulgate 117:23] a Domino factum est istud et hoc mirabile in oculis nostris
Psa 118:24[Vulgate 117:24] haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea
Psa 118:25[Vulgate 117:25] obsecro Domine salva obsecro obsecro Domine prosperare obsecro
Psa 118:26[Vulgate 117:26] benedictus qui venit in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini
Psa 118:27[Vulgate 117:27] Deus Dominus et apparuit nobis frequentate sollemnitatem in frondosis usque ad cornua altaris
Psa 118:28[Vulgate 117:28] Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu exaltabo te
Psa 118:29[Vulgate 117:29] confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Psalm Chapter 118 — Additional Translations: