Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 116 :: Latin Vulgate (VUL)

ΒΆ
Psa 116:1[Vulgate 114:1] dilexi quoniam audies Domine vocem deprecationis meae
Psa 116:2[Vulgate 114:2] inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo
Psa 116:3[Vulgate 114:3] circumdederunt me funes mortis et munitiones inferni invenerunt me angustiam et dolorem repperi
Psa 116:4[Vulgate 114:4] et nomen Domini invocavi obsecro Domine salva animam meam
Psa 116:5[Vulgate 114:5] clemens Dominus et iustus et Deus noster misericors
Psa 116:6[Vulgate 114:6] custodit parvulos Dominus adtenuatus sum et salvavit me
Psa 116:7[Vulgate 114:7] revertere anima mea in requiem tuam quia Dominus reddet tibi
Psa 116:8[Vulgate 114:8] quia eruit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos ab offensa
Psa 116:9[Vulgate 114:9] deambulabo coram Domino in terris viventium
Psa 116:10[Vulgate 115:10] credidi propter quod locutus sum ego adflictus sum nimis
Psa 116:11[Vulgate 115:11] ego dixi in stupore meo omnis homo mendacium
Psa 116:12[Vulgate 115:12] quid reddam Domino pro omnibus quae tribuit mihi
Psa 116:13[Vulgate 115:13] calicem salutis accipiam et nomen Domini invocabo
Psa 116:14[Vulgate 115:14] vota mea Domino reddam coram omni populo eius
Psa 116:15[Vulgate 115:15] gloriosa in conspectu Domini mors sanctorum eius
Psa 116:16[Vulgate 115:16] obsecro Domine quia ego servus tuus ego servus tuus filius ancillae tuae dissolvisti vincula mea
Psa 116:17[Vulgate 115:17] tibi immolabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo
Psa 116:18[Vulgate 115:18] vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius
Psa 116:19[Vulgate 115:19] in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem alleluia
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.