Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 109 :: Latin Vulgate (VUL)

Psa 109:1[Vulgate 108:1] pro victoria David canticum [Vulgate 108:2a] Deus laudabilis mihi ne taceas
Psa 109:2[Vulgate 108:2b] quia os impii et os dolosi contra me apertum est [Vulgate 108:3a] locuti sunt de me lingua mendacii
Psa 109:3[Vulgate 108:3b] verbis odii circumdederunt me et expugnaverunt me frustra
Psa 109:4[Vulgate 108:4] pro eo quod eos diligebam adversabantur mihi ego autem orabam
Psa 109:5[Vulgate 108:5] et posuerunt contra me malum pro bono et odium pro dilectione mea
Psa 109:6[Vulgate 108:6] constitue super eum impium et Satan astet a dextris eius
Psa 109:7[Vulgate 108:7] cum fuerit iudicatus exeat condemnatus et oratio eius sit in peccatum
Psa 109:8[Vulgate 108:8] fiant dies eius parvi episcopatum eius accipiat alter
Psa 109:9[Vulgate 108:9] sint filii eius pupilli et uxor eius vidua
Psa 109:10[Vulgate 108:10] instabiles vagentur liberi eius et mendicent et quaerantur in parietinis suis
Psa 109:11[Vulgate 108:11] scrutetur exactor universa quae habet et diripiant alieni laborem eius
Psa 109:12[Vulgate 108:12] non sit qui eius misereatur nec qui clemens sit in pupillos eius
Psa 109:13[Vulgate 108:13] fiat novissimum eius interitus in generatione altera deleatur nomen eius
Psa 109:14[Vulgate 108:14] redeat in memoria iniquitas patrum eius apud Deum et iniquitas matris eius ne deleatur
Psa 109:15[Vulgate 108:15] sit contra Dominum semper et intereat de terra memoria eorum
Psa 109:16[Vulgate 108:16] eo quod non est recordatus facere misericordiam
Psa 109:17[Vulgate 108:17] et persecutus est virum inopem et pauperem et conpunctum corde ut interficeret
Psa 109:18[Vulgate 108:18] et dilexit maledictionem quae veniet ei et noluit benedictionem quae elongabitur ab eo et indutus est maledictione quasi vestimento suo et ingredietur quasi aqua in viscera eius et quasi oleum in ossa eius
Psa 109:19[Vulgate 108:19] sit ei quasi pallium quo circumdatur et quasi cingulum quo semper accingitur
Psa 109:20[Vulgate 108:20] haec est retributio his qui adversantur mihi a Domino et qui loquuntur malum contra animam meam
Psa 109:21[Vulgate 108:21] tu autem Deus Domine fac mecum propter nomen tuum quoniam bona est misericordia tua libera me
Psa 109:22[Vulgate 108:22] quoniam egenus et pauper sum et cor meum vulneratum est intrinsecus
Psa 109:23[Vulgate 108:23] quasi umbra cum inclinatur abductus sum et excussus quasi lucusta
Psa 109:24[Vulgate 108:24] genua mea vacillaverunt a ieiunio et caro mea mutata est absque oleo
Psa 109:25[Vulgate 108:25] et ego factus sum obprobrium eis videntes me moverunt caput suum
Psa 109:26[Vulgate 108:26] adiuva me Domine Deus meus salva me secundum misericordiam tuam
Psa 109:27[Vulgate 108:27] et sciant quoniam manus tua haec tu Domine fecisti eam
Psa 109:28[Vulgate 108:28] maledicent illi et tu benedices restiterunt et confundentur servus autem tuus laetabitur
Psa 109:29[Vulgate 108:29] induantur adversarii mei confusione et operiantur quasi indumento confusione sua
Psa 109:30[Vulgate 108:30] confitebor Domino vehementer in ore meo et in medio populorum laudabo eum
Psa 109:31[Vulgate 108:31] quoniam stabit a dextris pauperis ut salvet a iudicibus animam eius
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Psalm Chapter 109 — Additional Translations: