Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 107 :: Latin Vulgate (VUL)

Psa 107:1[Vulgate 106:1] confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
Psa 107:2[Vulgate 106:2] dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu hostis et de terris congregavit eos
Psa 107:3[Vulgate 106:3] ab oriente et ab occidente ab aquilone et mari
Psa 107:4[Vulgate 106:4] erraverunt in solitudine in deserta via civitatem quae habitaretur non reppererunt
Psa 107:5[Vulgate 106:5] esurientes et sitientes anima eorum in ipsis deficiebat
Psa 107:6[Vulgate 106:6] et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de adflictione eorum eripuit eos
Psa 107:7[Vulgate 106:7] et duxit illos per viam rectam ut venirent in civitatem habitabilem
Psa 107:8[Vulgate 106:8] confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
Psa 107:9[Vulgate 106:9] quia saturavit animam vacuam et animam esurientem implevit bonis
Psa 107:10[Vulgate 106:10] habitantes in tenebris et umbra mortis alligatos inopia et ferro
Psa 107:11[Vulgate 106:11] quia provocaverunt sermones Dei et consilium Excelsi blasphemaverunt
Psa 107:12[Vulgate 106:12] et humiliavit in labore cor eorum ceciderunt et non erat qui adiuvaret
Psa 107:13[Vulgate 106:13] et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua et de angustiis eorum salvavit eos
Psa 107:14[Vulgate 106:14] et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit
Psa 107:15[Vulgate 106:15] confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
Psa 107:16[Vulgate 106:16] quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit
Psa 107:17[Vulgate 106:17] stultos propter viam sceleris eorum et propter iniquitates adflictos
Psa 107:18[Vulgate 106:18] omnem cibum abominata est anima eorum et accesserunt ad portas mortis
Psa 107:19[Vulgate 106:19] et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de angustiis eorum salvavit eos
Psa 107:20[Vulgate 106:20] misit verbum suum et sanavit eos et salvavit de interitu
Psa 107:21[Vulgate 106:21] confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
Psa 107:22[Vulgate 106:22] et immolent hostias gratiarum et narrent opera eius in laude
Psa 107:23[Vulgate 106:23] qui descendunt in mare navibus facientes opus in aquis multis
Psa 107:24[Vulgate 106:24] ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo
Psa 107:25[Vulgate 106:25] dixit et surrexit ventus tempestatis et elevavit gurgites eius
Psa 107:26[Vulgate 106:26] ascendunt in caelum et descendunt in abyssos anima eorum in adflictione consumitur
Psa 107:27[Vulgate 106:27] obstipuerunt et intremuerunt quasi ebrius et universa sapientia eorum absorta est
Psa 107:28[Vulgate 106:28] clamabunt autem ad Dominum in tribulatione sua et de angustia educet eos
Psa 107:29[Vulgate 106:29] statuet turbinem in tranquillitatem et silebunt fluctus eius
Psa 107:30[Vulgate 106:30] laetabuntur quoniam quieverunt et deducet eos ad portum quem voluerunt
Psa 107:31[Vulgate 106:31] confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
Psa 107:32[Vulgate 106:32] et exaltent eum in ecclesia populi et in cathedra seniorum laudent eum
Psa 107:33[Vulgate 106:33] ponet flumina in desertum et fontes aquarum in sitim
Psa 107:34[Vulgate 106:34] terram fructiferam in salsuginem prae malitia habitatorum eius
Psa 107:35[Vulgate 106:35] ponet desertum in paludes aquarum et terram inviam in fontes aquarum
Psa 107:36[Vulgate 106:36] et conlocabit ibi esurientes et fundabunt urbem ad habitandum
Psa 107:37[Vulgate 106:37] et serent agros et plantabunt vineas et facient fruges genimina
Psa 107:38[Vulgate 106:38] et benedicet eis et multiplicabuntur nimis et pecora eorum non inminuet
Psa 107:39[Vulgate 106:39] inminuta sunt autem et adflicta propter angustiam mali et doloris
Psa 107:40[Vulgate 106:40] et effundet despectionem super principes et errare eos faciet in solitudine devia
Psa 107:41[Vulgate 106:41] et sublevabit pauperem de inopia et ponet quasi gregem familias
Psa 107:42[Vulgate 106:42] videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas contrahet os suum
Psa 107:43[Vulgate 106:43] quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Psalm Chapter 107 — Additional Translations: