Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 105 :: Latin Vulgate (VUL)

Psa 105:1[Vulgate 104:1] alleluia confitemini Domino invocate nomen eius notas facite populis cogitationes eius
Psa 105:2[Vulgate 104:2] canite ei et psallite illi loquimini in universis mirabilibus eius
Psa 105:3[Vulgate 104:3] exultate in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum
Psa 105:4[Vulgate 104:4] quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius iugiter
Psa 105:5[Vulgate 104:5] recordamini mirabilium eius quae fecit signorum et iudiciorum oris eius
Psa 105:6[Vulgate 104:6] semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius
Psa 105:7[Vulgate 104:7] ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
Psa 105:8[Vulgate 104:8] recordatus est in aeternum pacti sui verbi quod praecepit in mille generationes
Psa 105:9[Vulgate 104:9] quod pepigit cum Abraham et iuramenti sui cum Isaac
Psa 105:10[Vulgate 104:10] et firmavit illud cum Iacob in lege cum Israhel pactum sempiternum
Psa 105:11[Vulgate 104:11] dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae
Psa 105:12[Vulgate 104:12] cum essent viri pauci modici et advenae in ea
Psa 105:13[Vulgate 104:13] et transierunt de gente in gentem de regno ad populum alterum
Psa 105:14[Vulgate 104:14] non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges
Psa 105:15[Vulgate 104:15] nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere
Psa 105:16[Vulgate 104:16] et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivit
Psa 105:17[Vulgate 104:17] misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph
Psa 105:18[Vulgate 104:18] adflixerunt in conpede pedes eius in ferrum venit anima eius
Psa 105:19[Vulgate 104:19] usque ad tempus donec veniret sermo eius eloquium Domini probavit eum
Psa 105:20[Vulgate 104:20] misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit illum
Psa 105:21[Vulgate 104:21] posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua
Psa 105:22[Vulgate 104:22] ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam et senes eius sapientiam doceret
Psa 105:23[Vulgate 104:23] et ingressus est Israhel Aegyptum et Iacob advena fuit in terra Ham
Psa 105:24[Vulgate 104:24] et crescere fecit populum suum nimis et roboravit eum super hostes eius
Psa 105:25[Vulgate 104:25] convertit cor eorum ut odio haberent populum eius ut dolose agerent contra servos illius
Psa 105:26[Vulgate 104:26] misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi
Psa 105:27[Vulgate 104:27] posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham
Psa 105:28[Vulgate 104:28] misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli verbis eius
Psa 105:29[Vulgate 104:29] commutavit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum
Psa 105:30[Vulgate 104:30] ebullivit terra eorum ranas in cubiculis regum eorum
Psa 105:31[Vulgate 104:31] dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum
Psa 105:32[Vulgate 104:32] dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra eorum
Psa 105:33[Vulgate 104:33] et percussit vineam eorum et ficum eorum et confregit lignum finium eorum
Psa 105:34[Vulgate 104:34] dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus
Psa 105:35[Vulgate 104:35] et comedit omne faenum terrae eorum et devoravit fructum terrae eorum
Psa 105:36[Vulgate 104:36] et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorum
Psa 105:37[Vulgate 104:37] et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus
Psa 105:38[Vulgate 104:38] laetata est Aegyptus cum egrederentur quoniam inruerat terror eorum super eos
Psa 105:39[Vulgate 104:39] expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte
Psa 105:40[Vulgate 104:40] petierunt et adduxit ortygometran et pane caelesti saturavit eos
Psa 105:41[Vulgate 104:41] aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis flumina
Psa 105:42[Vulgate 104:42] quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo suo
Psa 105:43[Vulgate 104:43] et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos
Psa 105:44[Vulgate 104:44] et dedit eis terras gentium et laborem tribuum possederunt
Psa 105:45[Vulgate 104:45] ut custodirent caerimonias eius et leges eius servarent alleluia
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Psalm Chapter 105 — Additional Translations: