Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 103 :: Latin Vulgate (VUL)

Psa 103:1[Vulgate 102:1] David benedic anima mea Domino et omnia viscera mea nomini sancto eius
Psa 103:2[Vulgate 102:2] benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnium retributionum eius
Psa 103:3[Vulgate 102:3] qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis et sanat omnes infirmitates tuas
Psa 103:4[Vulgate 102:4] qui redimit de corruptione vitam tuam et coronat te misericordia et miserationibus
Psa 103:5[Vulgate 102:5] qui replet bonis ornamentum tuum innovabitur sicut aquilae iuventus tua
Psa 103:6[Vulgate 102:6] faciens iustitias Dominus et iudicia cunctis qui calumniam sustinent
Psa 103:7[Vulgate 102:7] notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel cogitationes suas
Psa 103:8[Vulgate 102:8] misericors et clemens Dominus patiens et multae miserationis
Psa 103:9[Vulgate 102:9] non in sempiternum iudicabit neque in aeternum irascetur
Psa 103:10[Vulgate 102:10] non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis
Psa 103:11[Vulgate 102:11] quantum enim excelsius est caelum terra tantum confortata est misericordia eius super timentes eum
Psa 103:12[Vulgate 102:12] quantum longe est oriens ab occidente tantum longe fecit a nobis scelera nostra
Psa 103:13[Vulgate 102:13] sicut miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se
Psa 103:14[Vulgate 102:14] ipse enim novit plasmationem nostram recordatus est quia pulvis sumus
Psa 103:15[Vulgate 102:15] homo quasi herba dies eius sicut flos agri sic florebit
Psa 103:16[Vulgate 102:16] quia spiritus pertransiit eum et non subsistet et non cognoscet eum ultra locus eius
Psa 103:17[Vulgate 102:17] misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia eius in filios filiorum
Psa 103:18[Vulgate 102:18] his qui custodiunt pactum eius et recordantur praeceptorum eius ad facienda ea
Psa 103:19[Vulgate 102:19] Dominus in caelo stabilivit thronum suum et regnum illius omnium dominatur
Psa 103:20[Vulgate 102:20] benedicite Domino angeli eius fortes robore facientes verbum eius oboedientes voci sermonis eius
Psa 103:21[Vulgate 102:21] benedicite Domino omnes exercitus eius ministri eius qui facitis placitum illius
Psa 103:22[Vulgate 102:22] benedicite Domino universa opera eius in omnibus locis potestatis eius benedic anima mea Domino
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Psalm Chapter 103 — Additional Translations: