Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 102 :: Latin Vulgate (VUL)

Psa 102:1[Vulgate 101:1] oratio pauperis quando sollicitus fuerit et coram Domino fuderit eloquium suum [Vulgate 101:2] Domine audi orationem meam et clamor meus ad te veniat
Psa 102:2[Vulgate 101:3] ne abscondas faciem tuam a me in die tribulationis meae inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero velociter exaudi me
Psa 102:3[Vulgate 101:4] quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei et ossa mea quasi frixa contabuerunt
Psa 102:4[Vulgate 101:5] percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum quia oblitus sum comedere panem meum
Psa 102:5[Vulgate 101:6] a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae
Psa 102:6[Vulgate 101:7] adsimilatus sum pelicano deserti factus sum quasi bubo solitudinum
Psa 102:7[Vulgate 101:8] vigilavi et fui sicut avis solitaria super tectum
Psa 102:8[Vulgate 101:9] tota die exprobrabant mihi inimici mei exultantes per me iurabant
Psa 102:9[Vulgate 101:10] quia cinerem sicut panem comedi et potum meum cum fletu miscui
Psa 102:10[Vulgate 101:11] a facie indignationis et irae tuae quia elevasti me et adlisisti me
Psa 102:11[Vulgate 101:12] dies mei quasi umbra inclinati sunt et ego quasi faenum arui
Psa 102:12[Vulgate 101:13] tu autem Domine in aeternum permanes memoriale tuum in generatione et generatione
Psa 102:13[Vulgate 101:14] tu suscitans misereberis Sion quia tempus est ut miserearis eius quoniam venit tempus quoniam venit pactum
Psa 102:14[Vulgate 101:15] quoniam placitos fecerunt servi tui lapides eius et pulverem eius miserabilem
Psa 102:15[Vulgate 101:16] et timebunt gentes nomen Domini et universi reges terrae gloriam tuam
Psa 102:16[Vulgate 101:17] quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria sua
Psa 102:17[Vulgate 101:18] respexit ad orationem vacui et non dispexit orationem eorum
Psa 102:18[Vulgate 101:19] scribatur hoc in generatione novissima et populus qui creabitur laudabit Dominum
Psa 102:19[Vulgate 101:20] quoniam prospexit de excelso sanctuario suo Dominus de caelo terram contemplatus est
Psa 102:20[Vulgate 101:21] ut audiret gemitum vincti ut solveret filios mortis
Psa 102:21[Vulgate 101:22] ut narretur in Sion nomen Domini et laudatio eius in Hierusalem
Psa 102:22[Vulgate 101:23] cum congregati fuerint populi simul et regna ut serviant Domino
Psa 102:23[Vulgate 101:24] adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos
Psa 102:24[Vulgate 101:25] dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui
Psa 102:25[Vulgate 101:26] a principio terram fundasti et opus manuum tuarum caeli
Psa 102:26[Vulgate 101:27] ipsi peribunt tu autem stabis et omnes quasi vestimentum adterentur et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur
Psa 102:27[Vulgate 101:28] tu autem ipse es et anni tui non deficient
Psa 102:28[Vulgate 101:29] filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum ante faciem eorum perseverabit
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Psalm Chapter 102 — Additional Translations: