Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Psalmi (Psalm) 10 :: Latin Vulgate (VUL)

Psa 10:1[Vulgate 9:22] quare Domine stas a longe dispicis in temporibus angustiae
Psa 10:2[Vulgate 9:23] in superbia impii ardet pauper capiantur in sceleribus quae cogitaverunt
Psa 10:3[Vulgate 9:24] quia laudavit impius desiderium animae suae et avarus adplaudens sibi
Psa 10:4[Vulgate 9:25] blasphemavit Dominum impius secundum altitudinem furoris sui non requiret
Psa 10:5[Vulgate 9:26] nec est Deus in omnibus cogitationibus eius parturiunt viae eius in omni tempore longe sunt iudicia tua a facie eius omnes inimicos suos dispicit
Psa 10:6[Vulgate 9:27] loquitur in corde suo non movebor in generatione et generatione ero sine malo
Psa 10:7[Vulgate 9:28] maledictione os eius plenum est et dolis et avaritia sub lingua eius dolor et iniquitas
Psa 10:8[Vulgate 9:29] sedet insidians iuxta vestibula in absconditis ut interficiat innocentem
Psa 10:9[Vulgate 9:30] oculi eius robustos tuos circumspiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in cubili insidiatur ut rapiat pauperem rapiet pauperem cum adtraxerit eum ad rete suum
Psa 10:10[Vulgate 9:31] et confractum subiciet et inruet viribus suis valenter
Psa 10:11[Vulgate 9:32] dixit in corde suo oblitus est Deus abscondit faciem suam non respiciet in perpetuum
Psa 10:12[Vulgate 9:33] surge Domine Deus leva manum tuam noli oblivisci pauperum
Psa 10:13[Vulgate 9:34] quare blasphemat impius Deum dicens in corde suo quod non requirat
Psa 10:14[Vulgate 9:35] vides quia tu laborem et furorem respicis ut detur in manu tua tibi relinquuntur fortes tui pupillo tu es factus adiutor
Psa 10:15[Vulgate 9:36] contere brachium impii et maligni quaeres impietatem eius et non invenies
Psa 10:16[Vulgate 9:37] Dominus rex saeculi et aeternitatis perierunt gentes de terra eius
Psa 10:17[Vulgate 9:38] desiderium pauperum audit Dominus praeparasti ut cor eorum audiat auris tua
Psa 10:18[Vulgate 9:39] ut iudices pupillum et oppressum et nequaquam ultra superbiat homo de terra
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Psalm Chapter 10 — Additional Translations: