Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Proverbia (Proverbs) 9 :: Latin Vulgate (VUL)

Pro 9:1sapientia aedificavit sibi domum excidit columnas septem
Pro 9:2immolavit victimas suas miscuit vinum et proposuit mensam suam
Pro 9:3misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis
Pro 9:4si quis est parvulus veniat ad me et insipientibus locuta est
Pro 9:5venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis
Pro 9:6relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae
Pro 9:7qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit impium generat maculam sibi
Pro 9:8noli arguere derisorem ne oderit te argue sapientem et diliget te
Pro 9:9da sapienti et addetur ei sapientia doce iustum et festinabit accipere
Pro 9:10principium sapientiae timor Domini et scientia sanctorum prudentia
Pro 9:11per me enim multiplicabuntur dies tui et addentur tibi anni vitae
Pro 9:12si sapiens fueris tibimet ipsi eris si inlusor solus portabis malum
Pro 9:13mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil omnino sciens
Pro 9:14sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis loco
Pro 9:15ut vocaret transeuntes viam et pergentes itinere suo
Pro 9:16quis est parvulus declinet ad me et vecordi locuta est
Pro 9:17aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus suavior
Pro 9:18et ignoravit quod gigantes ibi sint et in profundis inferni convivae eius
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Proverbs Chapter 9 — Additional Translations: