Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Proverbia (Proverbs) 6 :: Latin Vulgate (VUL)

Pro 6:1fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuam
Pro 6:2inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus
Pro 6:3fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum
Pro 6:4ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae
Pro 6:5eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupis
Pro 6:6vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiam
Pro 6:7quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem
Pro 6:8parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat
Pro 6:9usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo
Pro 6:10paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres manus ut dormias
Pro 6:11et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus
Pro 6:12homo apostata vir inutilis graditur ore perverso
Pro 6:13annuit oculis terit pede digito loquitur
Pro 6:14pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia seminat
Pro 6:15huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam
Pro 6:16sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius
Pro 6:17oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinem
Pro 6:18cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum
Pro 6:19proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias
Pro 6:20conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris tuae
Pro 6:21liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo
Pro 6:22cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eis
Pro 6:23quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinae
Pro 6:24ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae
Pro 6:25non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illius
Pro 6:26pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit
Pro 6:27numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant
Pro 6:28aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius
Pro 6:29sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam
Pro 6:30non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animam
Pro 6:31deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet
Pro 6:32qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam
Pro 6:33turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebitur
Pro 6:34quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae
Pro 6:35nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Proverbs Chapter 6 — Additional Translations: