Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Proverbia (Proverbs) 5 :: Latin Vulgate (VUL)

Pro 5:1fili mi adtende sapientiam meam et prudentiae meae inclina aurem tuam
Pro 5:2ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua conservent
Pro 5:3favus enim stillans labia meretricis et nitidius oleo guttur eius
Pro 5:4novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps
Pro 5:5pedes eius descendunt in mortem et ad inferos gressus illius penetrant
Pro 5:6per semitam vitae non ambulat vagi sunt gressus eius et investigabiles
Pro 5:7nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei
Pro 5:8longe fac ab ea viam tuam et ne adpropinques foribus domus eius
Pro 5:9ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli
Pro 5:10ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui sint in domo aliena
Pro 5:11et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et corpus tuum et dicas
Pro 5:12cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non adquievit cor meum
Pro 5:13nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam
Pro 5:14paene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae
Pro 5:15bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui
Pro 5:16deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide
Pro 5:17habeto eas solus nec sint alieni participes tui
Pro 5:18sit vena tua benedicta et laetare cum muliere adulescentiae tuae
Pro 5:19cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius inebrient te omni tempore in amore illius delectare iugiter
Pro 5:20quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu alterius
Pro 5:21respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius considerat
Pro 5:22iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur
Pro 5:23ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine stultitiae suae decipietur
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Proverbs Chapter 5 — Additional Translations: