Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Proverbia (Proverbs) 31 :: Latin Vulgate (VUL)

Pro 31:1verba Lamuhel regis visio qua erudivit eum mater sua
Pro 31:2quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid dilecte votorum meorum
Pro 31:3ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas ad delendos reges
Pro 31:4noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas
Pro 31:5ne forte bibat et obliviscatur iudiciorum et mutet causam filiorum pauperis
Pro 31:6date siceram maerentibus et vinum his qui amaro sunt animo
Pro 31:7bibant ut obliviscantur egestatis suae et doloris non recordentur amplius
Pro 31:8aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui pertranseunt
Pro 31:9aperi os tuum decerne quod iustum est et iudica inopem et pauperem
Pro 31:10aleph mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium eius
Pro 31:11beth confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit
Pro 31:12gimel reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae
Pro 31:13deleth quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum
Pro 31:14he facta est quasi navis institoris de longe portat panem suum
Pro 31:15vav et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suis
Pro 31:16zai consideravit agrum et emit eum de fructu manuum suarum plantavit vineam
Pro 31:17heth accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum
Pro 31:18teth gustavit quia bona est negotiatio eius non extinguetur in nocte lucerna illius
Pro 31:19ioth manum suam misit ad fortia et digiti eius adprehenderunt fusum
Pro 31:20caph manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem
Pro 31:21lameth non timebit domui suae a frigoribus nivis omnes enim domestici eius vestiti duplicibus
Pro 31:22mem stragulam vestem fecit sibi byssus et purpura indumentum eius
Pro 31:23nun nobilis in portis vir eius quando sederit cum senatoribus terrae
Pro 31:24samech sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananeo
Pro 31:25ain fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimo
Pro 31:26phe os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua eius
Pro 31:27sade considerat semitas domus suae et panem otiosa non comedet
Pro 31:28coph surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt vir eius et laudavit eam
Pro 31:29res multae filiae congregaverunt divitias tu supergressa es universas
Pro 31:30sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur
Pro 31:31thau date ei de fructu manuum suarum et laudent eam in portis opera eius
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Proverbs Chapter 31 — Additional Translations: