Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Proverbia (Proverbs) 30 :: Latin Vulgate (VUL)

Pro 30:1verba Congregantis filii Vomentis visio quam locutus est vir cum quo est Deus et qui Deo secum morante confortatus ait
Pro 30:2stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecum
Pro 30:3non didici sapientiam et non novi sanctorum scientiam
Pro 30:4quis ascendit in caelum atque descendit quis continuit spiritum manibus suis quis conligavit aquas quasi in vestimento quis suscitavit omnes terminos terrae quod nomen eius et quod nomen filii eius si nosti
Pro 30:5omnis sermo Dei ignitus clypeus est sperantibus in se
Pro 30:6ne addas quicquam verbis illius et arguaris inveniarisque mendax
Pro 30:7duo rogavi te ne deneges mihi antequam moriar
Pro 30:8vanitatem et verba mendacia longe fac a me mendicitatem et divitias ne dederis mihi tribue tantum victui meo necessaria
Pro 30:9ne forte saturatus inliciar ad negandum et dicam quis est Dominus et egestate conpulsus furer et peierem nomen Dei mei
Pro 30:10ne accuses servum ad dominum suum ne forte maledicat tibi et corruas
Pro 30:11generatio quae patri suo maledicit et quae non benedicit matri suae
Pro 30:12generatio quae sibi munda videtur et tamen non est lota a sordibus suis
Pro 30:13generatio cuius excelsi sunt oculi et palpebrae eius in alta subrectae
Pro 30:14generatio quae pro dentibus gladios habet et commandit molaribus suis ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus
Pro 30:15sanguisugae duae sunt filiae dicentes adfer adfer tria sunt insaturabilia et quartum quod numquam dicit sufficit
Pro 30:16infernus et os vulvae et terra quae non satiatur aqua ignis vero numquam dicit sufficit
Pro 30:17oculum qui subsannat patrem et qui despicit partum matris suae effodiant corvi de torrentibus et comedant illum filii aquilae
Pro 30:18tria sunt difficilia mihi et quartum penitus ignoro
Pro 30:19viam aquilae in caelo viam colubri super petram viam navis in medio mari et viam viri in adulescentula
Pro 30:20talis est via mulieris adulterae quae comedit et tergens os suum dicit non sum operata malum
Pro 30:21per tria movetur terra et quartum non potest sustinere
Pro 30:22per servum cum regnaverit per stultum cum saturatus fuerit cibo
Pro 30:23per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit adsumpta et per ancillam cum heres fuerit dominae suae
Pro 30:24quattuor sunt minima terrae et ipsa sunt sapientiora sapientibus
Pro 30:25formicae populus infirmus quae praeparant in messe cibum sibi
Pro 30:26lepusculus plebs invalida quae conlocat in petra cubile suum
Pro 30:27regem lucusta non habet et egreditur universa per turmas
Pro 30:28stilio manibus nititur et moratur in aedibus regis
Pro 30:29tria sunt quae bene gradiuntur et quartum quod incedit feliciter
Pro 30:30leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum
Pro 30:31gallus succinctus lumbos et aries nec est rex qui resistat ei
Pro 30:32et qui stultus apparuit postquam elatus est in sublime si enim intellexisset ori inposuisset manum
Pro 30:33qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum et qui vehementer emungitur elicit sanguinem et qui provocat iras producit discordias
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Proverbs Chapter 30 — Additional Translations: