Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Proverbia (Proverbs) 3 :: Latin Vulgate (VUL)

Pro 3:1fili mi ne obliviscaris legis meae et praecepta mea custodiat cor tuum
Pro 3:2longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem adponent tibi
Pro 3:3misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui
Pro 3:4et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus
Pro 3:5habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae
Pro 3:6in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos
Pro 3:7ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a malo
Pro 3:8sanitas quippe erit umbilico tuo et inrigatio ossuum tuorum
Pro 3:9honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum
Pro 3:10et implebuntur horrea tua saturitate et vino torcularia redundabunt
Pro 3:11disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab eo corriperis
Pro 3:12quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater in filio conplacet sibi
Pro 3:13beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia
Pro 3:14melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro primo fructus eius
Pro 3:15pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur huic non valent conparari
Pro 3:16longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius divitiae et gloria
Pro 3:17viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae
Pro 3:18lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus
Pro 3:19Dominus sapientia fundavit terram stabilivit caelos prudentia
Pro 3:20sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt
Pro 3:21fili mi ne effluant haec ab oculis tuis custodi legem atque consilium
Pro 3:22et erit vita animae tuae et gratia faucibus tuis
Pro 3:23tunc ambulabis fiducialiter in via tua et pes tuus non inpinget
Pro 3:24si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus tuus
Pro 3:25ne paveas repentino terrore et inruentes tibi potentias impiorum
Pro 3:26Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne capiaris
Pro 3:27noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse benefac
Pro 3:28ne dicas amico tuo vade et revertere et cras dabo tibi cum statim possis dare
Pro 3:29ne moliaris amico tuo malum cum ille in te habeat fiduciam
Pro 3:30ne contendas adversus hominem frustra cum ipse tibi nihil mali fecerit
Pro 3:31ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris vias eius
Pro 3:32quia abominatio Domini est omnis inlusor et cum simplicibus sermocinatio eius
Pro 3:33egestas a Domino in domo impii habitacula autem iustorum benedicentur
Pro 3:34inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam
Pro 3:35gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio ignominia
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Proverbs Chapter 3 — Additional Translations: